Cum Sarkozy de incepto studioque id est de societate nationum
mediterranearum loquitur, libenter verbis „mare nostrum“ utitur.
Lingua Latina ad sidera attollere videtur. Mense Iulio huius anni
quadragintatres nationes et Unionis Europaeae et regionum
mediterranearum „societatem maris nostri“ condiderunt. Quam Sarkozy
declaravit inter pares societatem fore, Id autem inceptum a nonnullis
acri subtilique ingenio et iudicio percensetur. Imperii Romani
tempore mare medium pervium erat. Hodie finis est, quem profugi ex
terrae parte meridiana nisi capitis periculo superare non possint.
Tamen refugia profugorum Lampedusae Italicae tam referta sunt, ut
gubernatores Italici videant, ne quid res publica detrimenti capiat.
Num inane est amicitiam gentium circa mare nostrum viventium
somniare?
aus: 3Sat/ O Tempora